— 318 —
CXCIII.
De odoratu.
      Tertio, duo etiam nervi, sive cerebri appendices
extra calvariam non exsertae, moventur ab eorundem
— 319 —
corporum particulis disjunctis, et in aëre volantibus,
non quidem quibuslibet, sed iis quae satis subtiles ac
simul satis vividae sunt, ut in nares attractae per ossis
spongiosi meatus usque ad illos nervos perveniant; et
a diversis eorum motibus fiunt diversorum odorum
sensus.
Descartes PPh 318-319