— 318 —
CXCII.
De gustu.
      Deinde alii nervi, per linguam et partes ei vicinas
sparsi, ab eorundem corporum particulis, ab invicem
disjunctis, et simul cum saliva in ore natantibus, diversimode
moventur, prout ipsorum figurae sunt diversae,
sicque diversorum saporum sensus efficiunt.
Descartes PPh 318