— 318 —
CXCI.
De sensibus externis:
ac primo de tactu.

      Quantum ad sensus externos, quinque vulgo numerantur,
propter quinque diversa objectorum genera,
nervos iis servientes moventia, et totidem genera cogitationum
confusarum, quae ab istis motibus in anima
excitantur. Nam primo, nervi in universi corporis cutem
desinentes, illa mediante a quibuslibet terrenis
corporibus tangi possunt, et ab illis integris moveri,
uno modo ab illorum duritie, alio a gravitate, alio a
calore, alio ab humiditate etc.; quotque diversis modis
vel moventur, vel a motu suo ordinario impediuntur,
tot in mente diversos sensus excitant, ex quibus
tot tactiles qualitates denominantur. Ac praeterea, cum
isti nervi solito vehementius agitantur, sed ita tamen
ut nulla laesio in corpore inde sequatur, hinc fit sensus
titillationis, menti naturaliter gratus, quia vires corporis,
cui arcte conjuncta est, ei testatur; si vero aliqua
laesio inde sequatur, fit sensus doloris. Atque hinc
patet, cur corporea voluptas et dolor tam parum distent
ab invicem in objecto, quamvis in sensu contrarii
sint.
Descartes PPh 318