— 316 —
Nam, exempli caussa, sanguis rite
temperatus, facile ac plus solito in corde se dilatans,
nervulos circa orificia sparsos ita laxat et movet, ut
inde alius motus in cerebo sequatur, qui naturali
— 317 —
quodam sensu hilaritatis afficit mentem: ac etiam aliae
quaevis caussae, nervulos istos eodem modo moventes,
eundem illum laetitiae sensum dant. Ita imaginatio
fruitionis alicujus boni, non ipsa sensum laetitiae in se
habet, sed spiritus ex cerebro ad musculos, quibus illi
nervi inserti sunt, mittit, eorumque ope orificia cordis
expanduntur, et ejus nervuli moventur eo motu, ex
quo sequi debet ille sensus. Ita, audito grato nuncio,
mens primum de ipso judicat, et gaudet gaudio illo
intellectuali, quod sine ulla corporis commotione habetur,
quodque idcirco Stoici dixerunt cadere posse in
sapientem; deinde, cum illud imaginatur, spiritus ex
cerebro ad praecordiorum musculos fluunt, et ibi nervulos
movent, quorum ope alium in cerebro motum
excitant, qui mentem afficit laetitiae animalis sensu.
Eadem ratione sanguis nimis crassus, maligne in cordis
ventriculos fluens, et non satis ibi se dilatans, alium
quendam motum in iisdem praecordiorum nervulis facit,
qui cerebro communicatus sensum tristitiae ponit
in mente, quamvis ipsa forte nesciat cur tristetur:
aliaeque plures caussae idem praestare possunt. Atque
alii motus istorum nervulorum efficiunt alios affectus,
ut amoris, odii, metus, irae, etc., quatenus sunt tantum
affectus, sive animi pathemata, hoc est, quatenus
sunt confusae quaedam cogitationes, quas mens non
habet a se sola, sed ab eo quod a corpore, cui intime
conjuncta est, aliquid patiatur. Nam distinctae cogitationes,
quas habemus de iis quae amplectenda sunt,
vel optanda, vel fugienda etc., toto genere ab istis
affectibus distinguuntur. Non alia ratio est appetituum
naturalium, ut famis, sitis etc., qui a nervis ventriculi,
— 318 —

faucium etc., pendent, suntque a voluntate
comedendi, bibendi etc., plane diversi; sed quia, ut
plurimum, ista voluntas sive appetitio eos comitatur,
idcirco dicuntur appetitus.
Descartes PPh 316-318