— 315 —
CLXXXIX.
Quid sit sensus, et quomodo
fiat.

      Sciendum itaque humanam animam, etsi totum corpus
informet, praecipuam tamen sedem suam habere
in cerebro, in quo solo non modo intelligit et imaginatur,
sed etiam sentit: hocque opere nervorum, qui,
filorum instar, a cerebro ad omnia reliqua membra
protenduntur, iisque sic annexi sunt, ut vix ulla pars
— 316 —
humani corporis tangi possit, quin hoc ipso moveantur
aliquot nervorum extremitates per ipsam sparsae,
atque earum motus ad alias eorum nervorum extremitates,
in cerebro circa sedem animae collectas, transferatur,
ut in Dioptricae capite quarto satis fuse explicui.
Motus autem qui sic in cerebro a nervis excitantur,
animam sive mentem intime cerebro conjunctam
diversimode afficiunt, prout ipsi sunt diversi. Atque hae
diversae mentis affectiones, sive cogitationes, ex istis
motibus immediate consequentes, sensuum perceptiones,
sive, ut vulgo loquimur, sensus appellantur.
CXC.
De sensuum distinctione:
ac primo de internis,
hoc est, de
animi affectibus, et de
appetitibus naturalibus.

      Horum sensuum diversitates primo ab ipsorum nervorum
diversitate, ac deinde a diversitate motuum, qui
in singulis nervis fiunt, dependent. Neque tamen singuli
nervi faciunt singulos sensus a reliquis diversos,
sed septem tantum praecipuas differentias in iis notare
licet, quarum duae pertinent ad sensus internos, aliae
quinque ad externos. Nempe nervi qui ad ventriculum,
oesophagum, fauces, aliasque interiores partes,
explendis naturalibus desideriis destinatas, protenduntur,
faciunt unum ex sensibus internis, qui appetitus
naturalis vocatur. Nervuli vero qui ad cor et praecordia,
quamvis perexigui sint, faciunt alium sensum internum,
in quo consistunt omnes animi commotiones,
sive pathemata, et affectus, ut laetitiae, tristitiae, amoris,
odii, et similium.
Descartes PPh 315-316