— 315 —
CLXXXVIII.
De iis, quae ex tractationibus
de animali
et de homine, ad rerum
materialium cognitionem
mutuanda
sunt.

      Plura non adderem in hac quarta Principiorum Philosophiae
parte, si (quemadmodum mihi antehac in
animo fuit) duas adhuc alias, quintam scilicet de viventibus,
sive de animalibus et plantis, ac sextam de
homine essem scripturus. Sed quia nondum omnia, de
quibus in iis agere vellem, mihi plane perspecta sunt,
nec scio an satis unquam otii habiturus sim ad ipsas
absolvendas, ne priores idcirco diutius retineam, vel
quid in iis desideretur, quod ad alias reservarim, pauca
quaedam de sensuum objectis hic subjungam. Quippe
hactenus hanc Terram, totumque adeo hunc mundum
aspectabilem, instar machinae descripsi, nihil praeter
figuras et motus in eo considerans; sensus autem nostri
multa alia nobis exhibent, colores scilicet, odores,
sonos et similia, de quibus si plane tacerem, praecipuam
explicationis rerum naturalium partem viderer
omisisse.
Descartes PPh 315