— 314 —
Et sane quisquis considerabit, quam mirae
sint magnetis et ignis proprietates, ac quam diversae ab
iis quas vulgo in aliis corporibus observamus; quam
ingens flamma ex minima scintilla momento temporis
possit accendi, quam magna sit ejus vis; ad quam immanem
distantiam stellae fixae lumen suum circumquaque
diffundant; et reliqua, quorum caussas, meo judicio,
satis evidentes, ex principiis omnibus notis et ab
omnibus admissis, figura scilicet, magnitudine, situ et
motu particularum materiae, in hoc scripto deduxi:
facile sibi persuadebit, nullas esse vires in lapidibus
aut plantis tam occultas, nulla sympathiae vel antipathiae
— 315 —
miracula tam stupenda, nihil denique in natura
universa, quod ad caussas tantum corporales, sive
mente et cogitatione destitutas, debeat referri, cujus
ratio ex iisdem illis principiis deduci non possit: adeo
ut aliqua alia ipsis adjungere non sit necesse
Descartes PPh 314-315