— 314 —
CLXXXVII.
Ex dictis intelligi,
quaenam caussae esse
possint reliquorum
omnium mirabilium
effectuum, qui ad occultas
qualitates referri
solent.

      Caeterum hic notari velim, particulas istas in meatibus
corporum terrestrium, ex materia primi elementi
efformatas, non modo variarum attractionum, quales
sunt in electro et in magnete, sed et aliorum innumerabilium
et admirandorum effectuum caussas esse posse.
Quae enim in unoquoque corpore formantur, aliquid
singulare habent in sua figura, quo differunt a reliquis
omnibus, in aliis corporibus formatis; cumque retineant
maximam agitationem primi elementi, cujus
sunt partes, minimas ob caussas fieri potest, ut vel extra
corpus in quo sunt non evagentur, sed tantum in
ejus meatibus hinc inde discurrant; vel contra celerrime
ab eo discedant, et alia omnia corpora terrestria
pervadentes, ad loca quantumlibet remota brevissimo
tempore perveniant, ibique materiam suae actioni recipiendae
idoneam invenientes, raros aliquos effectus
producant.
Descartes PPh 314