— 313 —
CLXXXVI.
Eandem ipsius caussam
in reliquis etiam videri.

      Quod autem hic de vitro notavimus, de plerisque
aliis corporibus etiam credi debet: nempe quod interstitia
quaedam inter eorum particulas reperiantur, quae,
cum nimis angusta sint ad globulos secundi elementi
admittendos, solam materiam primi recipiunt, et cum
sint majora iis quae in aëre circumjacente soli isti materiae
primi elementi etiam patent, implentur minus
agitatis ejus minutiis; quae sibi mutuo adjunctae, particulas
componunt, diversas quidem habentes figuras,
juxta diversitatem istorum interstitiorum, sed maxima
ex parte fasciolarum instar tenues, latas et oblongas:
ita ut, circa particulas corporum quibus insunt se convolvendo,
assidue moveri possint. Interstitia enim a quibus
figuram suam mutuantur, cum debeant esse valde
angusta, ut globulos secundi elementi non admittant,
nisi essent oblonga rimarum instar, vix possent esse majora
iis, quae inter aëris particulas a globulis ejusdem
secundi elementi non occupantur. Quapropter, etsi non
negem, aliam caussam attractionis ante expositam in
aliquibus forte corporibus locum habere posse, quia
tamen non est ita generalis, et attractio ista in valde
multis corporibus observatur, non aliam puto in illis,
— 314 —
vel saltem in maxima illorum parte, quam in vitro esse
quaerendam.
Descartes PPh 313-314