— 312 —
Quamvis enim
materia primi elementi fluidissima sit, quia tamen constat
minutiis inaequaliter agitatis, ut in tertiae partis
art. 87 et 88 explicui, rationi consentaneum est, ut
credamus multas quidem ex maxime concitatis ejus
minutiis a vitro in aërem assidue migrare, aliasque ab
aëre in vitrum earum loco reverti; sed, cum eae quae
revertuntur, non sint omnes aeque concitatae, illas quae
minimum habent agitationis, versus rimulas, quibus
nulli meatus in aëre correspondent, expelli, atque ibi
unas aliis adhaerentes, fasciolas istas componere; quae
fasciolae idcirco successu temporis figuras acquirunt
— 313 —
determinatas, quas non facile mutare possunt. Unde
fit, ut si vitrum satis valide fricetur, ita ut nonnihil
incalescat, ipsae hoc motu foras excussae, per aërem
quidem vicinum se dispergant, aliorumque etiam corporum
vicinorum meatus ingrediantur; sed quia non
tam faciles ibi vias inveniunt, statim ad vitrum revolvantur,
et minutiora corpora, quorum meatibus sunt
implicitae, secum adducant.
Descartes PPh 312-313