— 312 —
CLXXXV.
Quae sit causa istius attractionis
in vitro.

      Nempe ex modo quo illud generari dictum est,
facile colligitur, praeter illa majuscula intervalla, per
quae globuli secundi elementi versus omnes partes
transire possunt, multas etiam rimulas oblongas inter
ejus particulas reperiri; quae cum sint angustiores,
quam ut istos globulos recipiant, soli materiae primi
elementi transitum praebent; putandumque est, hanc
materiam primi elementi, omnium meatuum quos ingreditur
figuras induere assuetam, per rimulas istas
transeundo, in quasdam quasi fasciolas tenues, latas,
et oblongas efformari, quae, cum similes rimulas in
aëre circumjacente non inveniant, intra vitrum se continent,
vel certe ab eo non multum evagantur, et circa
ejus particulas convolutae, motu quodam circulari,
ex unis ejus rimulis in alias fluunt.
Descartes PPh 312