— 311 —
Quemadmodum
videmus ejusmodi pinguium liquefactorum guttas,
bacillo appensas, levi motu ita excuti posse, ut una
earum parte bacillo adhaerente, alia pars ad aliquam
distantiam ab eo recedat, statimque revertatur, nec
non festucas, aliave obvia corpuscula secum adducat.
Nihil enim tale in vitro licet imaginari, saltem si natura
— 312 —
ejus sit talis, qualem eam supra descripsimus; ac
proinde in ipso alia istius attractionis caussa est assignanda.
Descartes PPh 311-312