— 311 —
Praesertim quia
forte nonnulli, videntes istam vim [magneticam] in succino, cera,
resina, et oleagineis fere omnibus reperiri, putabunt
ipsam in eo consistere, quod tenues quaedam et ramosae
istorum corporum particulae, frictione commotae
(frictio enim ad illam vim excitandam requiri solet),
per aërem vicinum se diffundant, ac sibi mutuo adhaerescentes
protinus revertantur, et minuta corpora quae
in itinere offendunt, secum trahant. [>]
Descartes PPh 311