— 311 —
CLXXXIV.
De vi attractionis in
succino, cera, resina,
et similibus.

      Hic autem occasione magnetis qui trahit ferrum,
aliquid addendum est de succino, gagate, cera, resina,
vitro et similibus, quae omnia minuta corpora etiam
trahunt. . Quamvis enim mei non sit instituti, particularia
ulla explicare, nisi quatenus requiruntur ad generaliora,
de quibus egi, confirmanda; nec examinare
possim istam vim in gagate vel succino, nisi prius ex
variis experimentis plures alias eorum proprietates
deducam, et ita intimam ipsorum naturam investigem:
quia tamen eadem vis in vitro etiam est, de quo mihi
paullo ante fuit agendum ad ignis effectus demonstrandos,
nisi eam explicarem, alia forsan quae de illo
scripsi, possent in dubium revocari. [>]
Descartes PPh 311