— 310 —
CLXXXIII.
Cur rubigo, humiditas
et situs, eas etiam imminuat,
et vehemens
ignis plane tollat.

      Denique vis magnetica humiditate, rubigine, ac situ
valde minuitur; et valido igne plane deletur. Rubigo
enim, ex ferri ramentis efflorescens, meatuum orificia
occludit; idemque praestat aëris humiditas et situs,
quia rubiginis initia sunt. Ignis autem agitatio istorum
ramentorum positionem plane disturbat. Nihilque puto
— 311 —
hactenus circa magnetem vere ac pro certo fuisse observatum,
cujus ratio, ex iis quae explicui, non facile
intelligatur.
Descartes PPh 310-311