— 310 —
CLXXXII.
Cur magnetis positio
non conveniens ejus
vires paullatim imminuat.

      Si ferrum aut magnes diu detineatur aliter conversus
ad Terram aliosve vicinos magnetes, quam sponte
se converteret si nihil ejus motum impediret, hoc
ipso vires suas paullatim amittit: quia tunc particulae
striatae, ex Terra vel aliis magnetibus vicinis advenientes,
oblique vel averse ipsius meatibus occurrendo,
paullatim eorum figuras mutant et corrumpunt.
Descartes PPh 310