— 310 —
CLXXXI.
Cur eandem nullius alterius
corporis interpositio
impediat.

      Sed praeter ferrum aut magnetem, nullum aliud corpus
in locum laminae poni potest, a quo magnes

AB impediatur, ne vim suam
in acum EF exerceat. Nullum
enim habemus, in hac exteriore
terra, quantumvis solidum
et durum, in quo non sint
plurimi meatus: non quidem ad mensuram particularum
striatarum efformati, sed multo majores, utpote
qui etiam globulos secundi elementi recipiunt, et per
quos idcirco istae particulae striatae non minus libere
transire possunt quam per aërem, in quo istos etiam
globulos secundi elementi obvios habent.
Descartes PPh 310