— 309 —
CLXXX.
Cur lamina ferrea polo
magnetis conjuncta,
ejus vim trahendi vel
convertendi ferri impediat.

      Lamina ferrea, quae, polo magnetis admota, ejus
vim sustinendi ferri multum auget, ut ante dictum est,
impedit ejusdem vim ferri ad se alliciendi aut convertendi.
Nempe lamina DCD impedit ne magnes
AB, cujus polo adjuncta est,
acum EF ad se alliciat aut
convertat. Jam enim advertimus

particulas striatas, quae
progrederentur a B versus EF
absque hac lamina, in ea reflecti ex C versus extremitates
DD, propterea quod liberius per ipsam quam
per aërem fluunt, sicque vix ullae ad acum EF perveniunt.
Eodem modo quo supra diximus, paucas a
media Terrae regione ad nos pervenire, quia maxima
earum pars, per interiorem crustam superioris Terrae
regionis, ab uno polo ad alium revertitur; unde fit,
— 310 —
ut debilis tantum vis magnetica totius Terrae hic apud
nos sentiatur.
Descartes PPh 309-310