— 309 —
Atque propter istam eandem vim, si limatura,
magneti quantumvis forti adhaerens, tangatur
ab alio debiliori magnete, vel tantum a ferreo aliquo
bacillo, nonnullae ejus partes fortiorem magnetem relinquent,
et debiliorem, sive ferreum bacillum, sequentur:
illae scilicet, quae majori superficie hunc quam
illum tangent. Cum enim exiguae istae superficies variae
sint et inaequales, semper accidit, ut quasdam limaturae
particulas uni magneti vel ferro, alias alteri
firmius jungant.
Descartes PPh 309