— 308 —
Ac deinde, si iste inferior magnes
multo potentior sit superiore, tubuli isti dissolvuntur,
et limatura decidit in inferiorem: quia scilicet particulae
striatae ex hoc inferiori ascendentes, impetum
faciunt in singulos istius limaturae pulvisculos, quos
cum ingredi non possint, nisi per easdem illorum superficies
quibus magneti superiori adhaerent, eos ab
hoc superiore disjungunt. Contra vero, si polo Australi
superioris magnetis, cui limatura ferri adhaeret,
polus Borealis inferioris obvertatur, haec limatura tubulos
suos recta versus inferiorem dirigit, et quantum
potest producit: quia utrimque particulis striatis, ab
uno magnete in alium transeuntibus, viam praebent;
sed non ideo a superiori separatur, nisi prius inferiorem
tetigerit, propter vim contactus, de qua egimus
— 309 —
paullo ante. [>]
Descartes PPh 308-309