— 307 —
Quae viae ut clare ipsis oculis cerni possint,
spargatur aliquid istius limaturae supra planum,
in quo sit foramen cui magnes sphaericus ita immissus
sit, ut polis suis utrimque planum tangat, eo modo
quo Astronomorum globi Horizontis circulo immitti
solent, ut sphaeram rectam repraesentent, et limatura
ibi sparsa disponet se in tubulos, qui flexus particularum
striatarum circa magnetem, sive etiam circa
globum Terrae, a nobis supra descriptos exhibebunt.
Deinde, si alius magnes eodem modo isti plano juxta
priorem inseratur, et polus Australis unius Borealem
alterius respiciat, limatura circumsparsa ostendet
etiam, quo pacto particulae striatae per istos duos magnetes
tanquam per unicum moveantur. Ejus enim
tubuli, qui ab uno ex polis se mutuo respicientibus
ad alium porrigentur, erunt omnino recti; alii
vero, qui ab uno ex adversis polis ad alium pertingent,
— 308 —
erunt circa magnetes inflexi: ut hic sunt lineae
BRVXTa. Notari etiam potest, cum aliquid limaturae

ferri ex polo, ex gr Australi, unius magnetis pendet,
si polus Australis alterius magnetis infra positi versus
illam convertatur, et paullatim ei appropinquetur, quo
pacto tubuli ex ea confecti primo sursum se retrahunt
et inflectunt: quia scilicet eae particulae striatae, quae
per illos fluunt, repelluntur ab aliis quae veniunt a
magnete inferiore.
Descartes PPh 307-308