— 306 —
CLXXVIII.
Cur in his Borealibus
regionibus, polus Australis
magnetis sit
fortior Boreali.

      Ex eo vero, quod magnes

F juvet magnetem
C ad ferrum DE sustinendum,
manifestum est cur ille polus magnetis, qui
— 307 —
a nobis vocatur Australis, plus ferri sustineat quam
alter, in his Borealibus regionibus: etenim a Terra
maximo magnete juvatur, eodem plane modo ac magnes
C a magnete F; contra autem alius polus, propter
situm non convenientem, a Terra impeditur.
CLXXIX.
De iis quae observari
possunt in ferri limatura
circa magnetem
sparsa.

      Si paullo curiosius consideremus, quo pacto limatura
ferri circa magnetem se disponat, multa ejus ope
advertemus, quae hactenus dicta confirmabunt. Nam
in primis notare licet, ejus pulvisculos non confuse
coacervari, sed unos aliis incumbendo, quosdam quasi
tubulos componere, per quos particulae striatae liberius
quam per aërem fluunt, quique idcirco earum
vias designant.
Descartes PPh 306-307