— 306 —
CLXXVII.
Cur magnes debilis,
aut ferrum, a magnete
fortiori ferrum
sibi contiguum
possit detrahere.

      Atque hinc patet, cur saepe magnes debilis, aut exiguum
ferrum, detrahat aliud ferrum a magnete fortiore.
Notandum enim est hoc nunquam fieri, nisi cum
magnes debilior tangit illud ferrum, quod detrahit a
magnete fortiori. Quippe, cum duo magnetes ferrum
oblongum polis dissimilibus tangunt, unus in una extremitate,
alius in alia, et deinde isti duo magnetes ab
invicem removentur, ferrum intermedium non semper
debiliori, nec etiam semper fortiori, sed modo uni,
modo alteri adhaeret: nullamque puto esse rationem,
cur uni potius quam alteri adhaereat, nisi quod eum
cui adhaeret, in majori superficie quam alium tangat.
Descartes PPh 306