— 306 —
Cujus ratio est, quod particulae
striatae per hos duos magnetes, et per hoc ferrum,
tanquam per unicum magnetem, modo supra
explicato transeuntes, aequalem fere habeant vim
in toto spatio quod est inter C et F, nec ideo possint
ferrum DE, non sola ista vi magnetica, sed insuper
contactu suo magneti C alligatum, versus F adducere.
Descartes PPh 306