— 305 —
Exempli gratia, magnes C juvatur

a magnete F, ad ferrum
DE sibi conjunctum
retinendum; et vice versa,
magnes F juvatur a magnete C, ad hujus ferri extremitatem
E in aëre sustinendam: potest enim esse
tam gravis, ut ab eo solo sic sustineri non posset, si
alia extremitas D alteri corpori quam magneti C inniteretur.

CLXXVI.
Cur magnes quantumvis
fortis, ferrum sibi
non contiguum, a
magnete debiliore attrahere
non possit.
      Sed interim quaedam vis magnetis F impeditur a
magnete C, nempe illa quam habet ad ferrum DE ad
— 306 —
se alliciendum. Notandum enim est hoc ferrum, quamdiu
tangit magnetem C, attrahi non posse a magnete
F quem non tangit, etiamsi hunc illo multo potentiorem
esse supponamus.
Descartes PPh 305-306