— 304 —
CLXXIV.
Cur gyratiorotulae ferrae,
a vi magnetis cui
appensa est, non impediatur.

      Hic autem motus particularum striatarum per magnetem
et ferrum non ita videtur consentire cum motu
circulari ferrearum rotularum, quae, turbinis instar
contortae, diutius gyrant e magnete pendentes, quam
cum ab eo remotae terrae insistunt. Et sane, si particulae
striatae motu tantum recto agerentur, et singulos ferri
meatus per quos ingredi debent, e regione meatuum
magnetis ex quibus egrediuntur, offenderent, judicarem
eas sistere debere gyrationem istarum rotularum.
Sed quia semper ipsaemet gyrant, unae in unam partem,
aliae in contrariam, et oblique transire debent ex
meatibus magnetis in meatus ferri, quomodocunque
rotula vertatur, aeque facile in ejus meatus ingrediuntur,
— 305 —
ac si esset immota, minusque ipsius motus impeditur
a contactu magnetis, cum ei sic appensa gyratur,
quam a contactu Terrae, cum suo pondere illam premit.
Descartes PPh 304-305