— 303 —
CLXXIII.
Cur ejus poli, quamvis
contrarii, se invicem
juvent ad ferrum sustinendum.

      Mirantur etiam nonnulli, quod quamvis poli magnetis
contrariae virtutis esse videantur, se tamen invicem
juvent ad ferrum sustinendum: ita ut, si ambo
laminis ferreis armentur, possint

fere duplo plus ferri simul sustinere,
quam unus solus. Nempe,
si AB est magnes, cujus polis
adjunctae sunt laminae CD et EF,
ita utrimque prominentes, ut ferrum GH iis applicatum
superficie satis lata ipsas tangat: hoc ferrum GH
— 304 —

duplo fere gravius esse potest, quam si ab una tantum
ex istis laminis sustineretur. Sed hujus rei ratio evidens
est, ex motu particularum striatarum jam explicato:
quamvis enim in eo contrariae sint, quod quae
per unum polum ingrediuntur, non possint etiam ingredi
per alium, hoc non impedit quominus in sustinendo
ferro consentiant; quia venientes ab Australi

magnetis polo A, per laminam
chalybeam CD reflexae, ingrediuntur
unam ferri partem b , in
qua faciunt ejus polum Borealem;
atque inde fluentes usque
ad Australem a, occurrunt alii laminae chalybeae FE,
per quam ascendunt ad B , polum magnetis Borealem;
et vice versa egressae ex B , per armaturam EF, ferrum
appensum HG, aliamque armaturam DC, revertuntur
ad A.
Descartes PPh 303-304