— 302 —
CLXXII.
Cur magnes armatus,
multo plus ferri sustineat,
quam nudus.

      Sed multi mirantur magnetem armatum, sive laminam
ferream magneti adjunctam, plus ferri posse
sustinere, quam solum magnetem. Cujus tamen ratio
— 303 —
detegi potest ex eo, quod etiamsi plus sibi appensi ferri
sustineat, non tamen idcirco plus ad se alliciat, si vel
minimum ab eo removeatur; nec etiam plus sustineat,
si corpus aliquod, quantumvis tenue, interjaceat:
hinc enim apparet, istam majorem ejus vim ex sola
differentia contactus oriri: quod nempe laminae ferrae
meatus aptissime congruant cum meatibus ferri ipsi
appensi, et ideo particulae striatae, per hos meatus ex
uno ferro in aliud transeuntes, omnem aërem intermedium
expellant, efficiantque ut eorum superficies, se
invicem immediate contingentes, difficillime disjungantur:
jamque supra ostensum est, nullo glutino
duo corpora melius ad invicem posse alligari, quam
immediato contactu. Meatus autem magnetis non
ita congruunt cum meatibus ferri, propter materiam
lapideam quae in eo est; hincque fit, ut semper aliquantulum
spatii inter magnetem et ferrum debeat
remanere, per quod particulae striatae ex unius meatibus
ad meatus alterius perveniant.
Descartes PPh 302-303