— 302 —
Quod an verum sit,
nullo mihi adhuc experimento compertum est. Sed
facile mihi persuadeo non omnino eandem, nec forte
etiam tantam esse declinationem, in magnete ita constituto,
quam in eo cujus poli aequaliter a terra distant.
Nam particulae striatae, in hac superiore Terrae regione,
non modo per lineas aequaliter ab ejus centro distantes
ab uno polo ad alium revertuntur, sed etiam ubique
(praeterquam sub aequatore) nonnullae ab interioribus
ejus partibus ascendunt: et magnetis supra polos
erecti conversio ab his ultimis, declinatio vero a prioribus
praecipue dependet.
Descartes PPh 302