— 1 —
de
opere

proloquium.

      Cum sex ante mensibus Dissertationem
publice haberem, cui cum
satis multis aliis doctissimis, atque
amplissimis Viris Te habui,
Francisce Ventura, in
corona, eaque operis argumentum
duos supra viginti annos
mecum animo versati proponerem
de Uno Principio in quo
universa divinarum atque humanarum rerum notitia
demonstrata constaret; id egi, ut de re a tot tantisque
viris frustra tentata, uti pictor ille sub pergula, a doctis
hominibus ecquaenam fierent judicia, sciscitarer.
Quod postquam disserui, Amplissimus Vir, Cajetanus
Argentius, Consilj Neap. Praeses, Avunculus tuus,
quem appellare, laudasse sat est, Virum memoria, ingenio,
judicio singularem, in graecis latinisque literis adprime
versatum, lectione, meditatione, stylo multissimum,
et omnis divini, atque humani juris, publici privatique
tum scientia, tum solertia nostrae memoriae facile
principem, id judicium palam omnibus protulit,
me super eo argumento disseruisse, uti oratorem, philosophum,
et jurisconsultum oportebat: quo nullum sane
aliud evenire mihi optatius poterat: namque ea ipsa tria
omnino praestare conatus eram, ut philologiam, qua
oratores ornantur maxime, philosophiae submitterem,
ejusque severa trutina expenderem, eaque ratione Jurisprudentiae
Principia statuminarem. Deinde, quum domum
— 2 —
tuam veni (soleo enim saepe) sed tum maxime officj
caussa, ut Tibi gratias agerem, nedum quod aequo animo,
sed attentissimo quoque me perpetuam illam horam
disserentem audiveras; Tu illo acri judicio, quo et
aequitatis summe ancipitis momenta in foro exactissime
pensas, et inter sermones, quos cum doctissimis hujus
Civitatis viris, qui tuam frequentant domum, de argumentis
sive amoeniorum, sive adeo severiorum disciplinarum
institutos habes, vera, digna, utilia rerum sapientissime
discernis ac judicas; me admonuisti, ut incoeptum
opus erudirem expoliremque: etenim ex ipsa
verorum natura, quae si rite et ordine disponantur,
alia seruntur ex aliis; Te jam ante animo prospicere
affirmabas, ex iisdem principiis, quibus me tam multa
et nova, et vera de divinae et humanae eruditionis
scientia confecisse dicebas, innumera et vera, et nova sequutura,
quae ne ipse quidem suspicari, nedum providere
unquam possem. Quapropter Amplissimi Avunculi
tui judicio confirmatus, tua auctoritate, qua apud me
et doctrina, et dignitate, et beneficiis plurimum potes,
impulsus, de eo argumento altius latiusque ad Te scribere
statui.
Vico Univ20 1-2