— 301 —
Et quia polorum magnetis,
vel extremitatum acus, conversio pendet a solo
cursu istarum particularum, omnes earum inflectiones
sequi debet. Hujusque rei experimentum facere
licet in magnete, cujus figura non sit sphaerica: nam
si acus exigua supra diversas ejus partes collocetur,
non semper eodem plane modo ad ejus polos se convertet,
sed saepe ab ipsis aliquantum declinabit. Nec
putandum est in eo disparem esse rationem, quod inaequalitates,
quae sunt in extima terrae superficie, ad
totam ejus molem comparatae, perexiguae sint; non
enim cum ipsa, sed cum acubus et magnetibus in
quibus declinatio fit, sunt comparandae, sicque satis
magnas esse apparet.
Descartes PPh 301