— 300 —
CLXVIII. Cur poli magneticae
virtutis non semper
accurate versus Terrae
polos dirigantur,
sed ab iis varie declinent
.
      Et quia facilius earum extremitates a reliquis partibus
dignosci possunt, quam poli magnetis, ipsarum
ope notatum est, magneticae virtutis polos non ubique
Terrae polos accurate respicere, sed varie variis in
locis ab iis declinare. Cujus declinationis caussa, ut
jam ante Gilbertus animadvertit, ad solas inaequalitates
quae sunt in hac terrae superficie, referri debet.
Manifestum enim est, in unis hujus exterioris terrae
partibus, multo plura ferri ramenta, pluresque magnetes
— 301 —
reperiri, quam in aliis: quo fit, ut particulae
striatae, a terra interiori egredientes, majori copia versus
quaedam loca fluant, quam versus alia, sicque ab
itineribus suis saepe deflectant.
Descartes PPh 300-301