— 300 —
CLXVII.
Cur acus magnete tactae
semper suae virtutis
polos in extremitatibus
suis habeant
.
      Jam vero, cum ista virtus magnetica non communicetur
ferro oblongo, nisi secundum ejus longitudinem:
certum est acum ipsa imbutam suas semper
extremitates versus easdem terrae partes debere convertere,
versus quas magnes sphaericus polos suos
convertit; et semper ejusmodi acus suae magneticae
virtutis polos in extremitatibus istis praecise habere.
Descartes PPh 300