— 299 —
CLXVI.
Cur vis magnetica in
Terra debilior sit,
quam in parvis magnetibus.

      Sed si quaeratur, cur ista vis in Terra, maximo magnete,
debilior sit quam in aliis minoribus, respondeo,
me non putare illam esse debiliorem, sed potius multo
fortiorem, in media illa Terrae regione, quam totam
particulis striatis perviam esse supra dictum est; verum
istas particulas striatas, ab ipsa egressas, maxima
ex parte reverti per interiorem illam superioris Terrae
regionis crustam, ex qua metalla oriuntur, et in qua
sunt etiam multi meatus iis recipiendis idonei; atque
idcirco perpaucas usque ad nos pervenire. Judico
enim istos meatus, tum in illa crusta interiore, tum
etiam in magnetibus, et ferri ramentis, quae in venis
hujus exterioris continentur, plane alio modo conversos
esse, quam meatus mediae regionis: ita ut particulae
striatae, quae per hanc mediam regionem ab
Austro ad Boream fluunt, revertantur a Borea ad
Austrum per omnes quidem superioris partes, sed
praecipue per ejus crustam interiorem, itemque per
magnetes et ferrum exterioris; quo cum maxima
earum particulae striatae pars se conferat, paucae supersunt quae per
hunc nostrum aërem, et alia circumjacentia corpora,
— 300 —
meatibus idoneis destituta, sibi viam quaerant. Quae si
recte conjicio, magnes e terra excisus, et in cymba
super aquam libere collocatus, eandem illam faciem,
qua semper antea, dum terrae haerebat, Septentriones
spectavit, debet adhuc in Septentriones convertere:
ut Gilbertus, virtutis magneticae praecipuus indagator,
et ejus quae in Terra est primus inventor, expertum
se esse affirmat. Nec moror quod alii contrarium putent
se vidisse; forsan enim iis imposuit, quod cum
illa ipsa pars terrae, ex qua magnetem excidi curaverant,
esset magnes, poli magnetis excisi ad eam se converterent:
ut paullo ante dictum est, unius magnetis
fragmentum ad aliud converti.
Descartes PPh 299-300