— 298 —
CLXIII.
Cur chalybs ad eam
recipiendam aptior
sit, quam vilius ferrum.

      Et chalybs istam vim magneticam majorem accipit quam vilius
ferrum, quia plures et perfectiores habet meatus, particulis
striatis recipiendis idoneos. Eamque constantius
servat, quia ramulorum in iis meatibus prominentium
extremitates habet minus flexiles.
CLXIV.
Cur major ei communicetur
a perfectiore
magnete quam a minus
perfecto.

      Et major ei communicatur a majore et perfectiore
magnete: tum quia particulae striatae, majori cum impetu
in ejus meatus irruentes, ramulorum in iis prominentium
extremitates magis inflectunt; tum etiam
quia plures simul eo ruentes, plures ejusmodi meatus
sibi aperiunt. Notandum enim est, plures esse tales
meatus in chalybe, qui scilicet ex solis ferri ramentis
constat, quam in magnete, in quo multum est materiae
lapideae, cui ferri ramenta infixa sunt; atque ideo,
cum paucae tantum particulae striatae ex magnete
debili ferrum ingrediantur, non omnes ejus meatus
aperiunt, sed paucos tantum, et quidem illos, qui
extremitatibus ramulorum quam-maxime flexilibus
claudebantur.
Descartes PPh 298