— 297 —
Nulla enim in magnete mutatio fit, propterea quod
particulae striatae, ex eo egredientes, ferrum potius
quam quodvis aliud corpus ingrediuntur: nisi forsan
quod, liberius per ferrum quam per alia corpora
transeundo, copiosius etiam ex magnete, cum ferrum
ei adjunctum est, egrediantur; quo tantum abest, ut
ejus vis minuatur, quin potius augetur.
Descartes PPh 297