— 297 —
CLX.
Cur ferrum oblongum
eam non recipiat, nisi
secundum suam longitudinem.

      Quaeri tantum potest, cur istae particulae striatae, ex
magnetis polo A ferri partem S ingredientes, non
recta pergant versus E, sed potius hinc inde reflectantur
versus R et T; sicque hoc ferrum secundum suam
longitudinem, potius quam secundum latitudinem,
vim magneticam recipiat. Sed facilis responsio est,
quia multo magis apertas et faciles vias inveniunt
in ferro, quam aëre, a quo idcirco versus ferrum
reflectuntur.
CLXI.
Cur magnes nihil amittat
de sua vi, quamvis
eam ferro communicet.

      Facilis etiam responsio est, si quaeratur cur magnes
nihil amittat de sua vi, cum eam ferro communicat.
Descartes PPh 297