— 296 —
CLIX.
Cur ferrum pro variis
modis, quibus magneti
admovetur, ipsam
diversimode recipiat
.
      Et quidem pro variis partibus magnetis, ad quas

ferrum applicatur, varie accipit
istam vim. Sic pars R
ferri RST, si applicetur polo
Boreali magnetis P, fiet polus
Australis ferri, quia per
illam ingredientur particulae
striatae ab Austro venientes,
et per partem T ingredientur Boreales, ex polo A per
— 297 —
aërem reflexae. Eadem pars R, si jacet supra aequatorem
magnetis, et respiciat ejus polum Borealem, ut
in C, fiet rursus polus Australis ferri; sed si invertatur
et respiciat polum Australem, ut in D, tunc amittet
vim poli Australis, et fiet polus Borealis. Denique, si
S pars media istius ferri tangat polum magnetis A,
particulae striatae Boreales, illud ingressae per S, utrimque
egredientur per R et T, sicque in utraque extremitate
recipiet vim poli Australis, et in medio vim poli
Borealis.
Descartes PPh 296-297