— 295 —
CLVI.
Cur duo puncta, quae
prius in uno magnete
contigua erant, in
ejus fragmentis sint
poli diversae virtutis.

      Manifestum etiam est, cur si magnes dividatur plano,
lineam per polos ductam ad angulos

rectos secante, poli segmentorum, quae
ante sectionem se mutuo tangebant, ut
b et a, sint contrariae virtutis: quia particulae
striatae, quae per unum ex istis polis egrediuntur,
per alium ingredi debent.
CLVII.
Cur eadem sit vis in
quavis magnetis
parte, ac in toto.

      Nec minus manifestum est, eandem esse vim in quavis
magnetis parte ac in toto: neque enim ista vis alia
est in polis, quam in reliquis partibus, sed tantum
major videtur, quia per illos egrediuntur particulae
striatae, quae per longissimos magnetis meatus transierunt,
et quae inter omnes ab eadem parte venientes
mediae sunt: saltem in magnete sphaerico, ad cujus
— 296 —
exemplum in reliquis ibi poli esse censentur, ubi
maxima vis apparet. Nec etiam ista vis alia est in uno
polo quam in alio, nisi quatenus particulae striatae, per
unum ingressae, per alium egrediuntur: atqui nulla
est tantilla pars magnetis, in qua, si habent ingressum,
non habeant etiam egressum.
CLVIII. Cur magnes suam vim
ferro sibi admoto
communicet
.
      Nec mirum est, quod ferrum, magneti admotum,
vim magneticam ab illo acquirat. Jam enim habet
meatus recipiendis particulis striatis idoneos, nihilque
ipsi deest ad istam vim acquirendam, nisi quod exiguae
quaedam ramulorum, ex quibus ejus ramenta
constant, extremitates hinc inde in istis meatibus promineant;
quae omnes versus unam et eandem partem
flecti debent, in iis meatibus per quos transire possunt
particulae striatae ab Austro venientes, et versus
oppositam in aliis. Atqui, magnete admoto, particulae
striatae, magna vi et magna copia, torrentis instar,
in ferri meatus irruentes, istas ramulorum extremitates
hoc pacto inflectunt; ac proinde ipsi dant id omne,
quod in eo ad vim magneticam desiderabatur.
Descartes PPh 295-296