— 294 —
CLIV.
Cur interdum se invicem
refugiant.
      Poli autem cognomines duorum magnetum, non sic
ad invicem accedunt, sed contra potius, si nimis prope
admoveantur, recedunt. Particulae enim striatae ab eo
unius magnetis polo, qui alteri magneti obversus est,
venientes, cum hunc alterum ingredi non possint, spatium
aliquod exigunt inter istos duos magnetes quo
transeant, ut ad alium magnetis ex quo egressae sunt
polum revertantur. Nempe egredientes ab O per polum

A, cum ingredi non possint in P
per ejus polum a, spatium aliquod
exigunt inter A et a, per quod transeant
versus V et B, atque vi, qua
motae sunt a B ad A, pellunt magnetem P; sicque egredientes
a P pellunt magnetem O: saltem cum eorum
axes BA et ab sunt in eadem linea recta. Sed cum tantillo
magis in unam partem quam in aliam inflexi sunt,
tunc isti magnetes se convertunt, modo paullo ante
explicato; vel si haec eorum conversio impediatur, non
autem motus rectus, tunc rursus unus magnes alium
fugat secundum lineam rectam. Ita si magnes O,
exiguae cymbae impositus, aquae sic innatet, ut semper
ejus axis maneat ad perpendiculum erectus, et
magnes P , cujus polus Australis Australi alterius obversus
est, manu moveatur versus Y, hinc fiet, ut
magnes O recedat versus Z, antequam a magnete P
tangatur. In quamcunque enim partem cymba se convertat,
requiritur semper aliquod spatium inter istos
duos magnetes, ut particulae striatae, ex iis per polos
— 295 —
A et a egredientes, versus V et X transire possint.
CLV.
Cur segmentorum magnetis
partes, quae
ante sectionem junctae
erant, se mutuo etiam
refugiant.

      Et ex his facillime intelligitur, cur si magnes secetur
plano parallelo lineae per ejus polos ductae, segmentumque
libere suspendatur supra magnetem ex
quo resectum est, sponte se convertat, et situm contrarium
ejus quem prius habuerat, affectet; ita ut, si
partes A et a prius junctae fuerint, itemque

B et b, postea b vertat se versus A,
et a versus B: quia nempe antea pars
Australis unius Australi alterius juncta
erat, et Borealis Boreali, post divisionem
vero particulae striatae per Australem
partem unius egressae, per Borealem alterius ingredi
debent; et egressae per Borealem, ingredi per Australem.
Descartes PPh 294-295