— 293 —
Deinde facilius est particulis striatis, recta pergentibus
ab O ad P, atque a P ad O, aërem intermedium
expellere ab S versus R et T in locum magnetum O et
P, sicque efficere, ut hi magnetes ad invicem accedant,
donec se contingant in S, quam per totum istum
aërem eniti ab A ad b, atque ab V ad X; quae duae
viae breviores fiunt, cum hi duo magnetes ad invicem
— 294 —
accedunt, vel, si unus retineatur, cum saltem alter ad
ispum venit.
Descartes PPh 293-294