— 292 —
Notandum
enim est particulas striatas celerrime moveri, quamdiu
versantur in meatibus magnetum, quia ibi feruntur
impetu primi elementi ad quod pertinent; cumque inde
egrediuntur, occurrere particulis aliorum corporum,
easque propellere, quoniam hae, ad secundum aut
tertium elementum pertinentes, non tantum habent
celeritatis. Ita illae quae transeunt per magnetem O,

celeritate qua feruntur ab A ad B, atque a B ad A ,
vim acquirunt ulterius progrediendi secundum lineas
— 293 —

rectas versus R et S, donec ibi tam multis particulis
secundi aut tertii elementi occurrerint, ut ab ipsis
utrimque reflectantur versus V. Totumque spatium
RVS per quod ita sparguntur, vocatur sphaera virtutis,
sive activitatis, hujus magnetis O; quam patet eo majorem
esse debere, quo magnes est major, praesertim
quo longior secundum lineam AB, quia particulae
striatae longius per illum progredientes majorem agitationem
acquirunt. Ita etiam quae transeunt per
magnetem P, recta utrimque pergunt versus S et T,
atque inde reflectuntur versus X, totumque aërem in
sphaera suae activitatis contentum propellunt; sed non
ideo expellunt, si nullum habeat locum quo possit
recedere, ut nullum habet, cum istorum magnetum
sphaerae virtutis sunt ab invicem disjunctae. Sed cum
in unam coalescunt, tunc primo facilius est particulis
striatis, quae veniunt ab O versus S, recta pergere
usque ad P in locum earum quae ex T per X ad S et b
revertebantur, quam reflecti versus V et R, quo non
difficulter pergunt venientes ab X ; faciliusque est venientibus
a P ad S pergere usque ad O, quam reflecti
versus X, quo etiam non difficulter pergunt venientes
ab V; sicque istae particulae striatae non aliter transeunt
per hos duos magnetes O et P, quam si unicus esset.
Descartes PPh 292-293