— 292 —
CLIII.
Cur duo magnetes ad
invicem accedant, et
quae sit cujusque sphaera
activitatis
.
      Neque vero duos magnetes se tantum ad invicem
convertunt, donec polus Borealis unius polum Australem
alterius respiciat; sed praeterea postquam sunt ita
conversi, ad invicem accedunt, donec se mutuo contingant,
si nihil ipsorum motum impediat.
Descartes PPh 292