— 291 —
CLII.
Cur unus magnes ad
alium se convertat et
inclinet, eodem modo
atque ad terram.

      Cum autem istae particulae striatae per singulos magnetes
eodem plane modo ac per Terram fluant,
non aliter duos magnetes sphaericos unum ad alium,
quam ad totam Terram debent convertere. Notandum enim ipsas
particulas striatas circa unumquemque magnetem multo majore
copia semper esse congregatas, quam in aëre inde
remoto: quia nempe in magnete habent meatus, per
— 292 —
quos multo facilius fluunt quam per aërem circumjacentem,
a quo idcirco juxta magnetem retinentur; ut
etiam, propter meatus quos habent in Terra interiore,
major est earum copia in toto aëre, aliisque corporibus
Terram ambientibus, quam in coelo. Et ita, quantum
ad vim magneticam, eadem plane omnia putanda sunt
de uno magnete, respectu alterius magnetis, ac de
Terra, quae ipsa maximus magnes dici potest.
Descartes PPh 291-292