— 291 —
Quorum caussa est, quod
Australes particulae striatae, magnetem N ingressurae,
ab interioribus Terrae partibus per polum B secundum
lineas rectas furgant; Boreales vero, ab hemisphaerio
Terrae DAC, circumquaque per aërem versus eundem
magnetem N venientes, non magis oblique progredi
debeant, ut ad ejus superiorem partem, quam
ut ad inferiorem accedant: Australes vero ingressurae
magnetem M, a toto Terrae tractu qui est inter B et M
ascendentes, vim habeant ejus polum a oblique deprimendi,
nec a Borealibus, quae a tractu Terrae AC ad
alium ipsius polum b non minus facile accedunt, cum
erectus est, quam cum depressus, impediantur.
Descartes PPh 291