— 290 —
CLI.
Cur etiam certa ratione
versus ejus centrum
se reclinent.

      Efficiunt particulae striatae etiam ut magnes, pro diversis terrae locis
quibus insistit, unum ex polis suis altero magis aut
— 291 —
minus versus illam inclinet. Nempe in Aequatore quidem
a , polus Australis magnetis L, versus B Borealem
Terrae; et b, Borealis ejusdem magnetis, versus Australem
Terrae dirigitur; ac neuter altero magis deprimitur,
quia particulae striatae cum aequali vi ab utraque
parte ad illos accedunt. Sed in polo Terrae Boreali
polus a magnetis N omnino deprimitur,
et b ad perpendiculum erigitur.
In locis autem intermediis, magnes
M polum suum b magis aut minus erigit, et polum
a magis aut minus deprimit, prout magis aut minus
vicinus est polo Terrae B. [>]
Descartes PPh 290-291