— 289 —
CXLIX.
Qui sint poli magnetis.
      Et quemadmodum in Terra, sic in magnete, punctum
medium ejus partis, in qua sunt orificia meatuum,
per quae ingrediuntur particulae striatae venientes ab
Australi coeli parte, dicemus polum Australem; punctum
autem medium alterius partis, per quam hae
particulae striatae egrediuntur, et aliae venientes a Septentrione
ingrediuntur, dicemus polum, Borealem.
Nec moramur, quod vulgo alii polum, quem vocamus
Australem, vocent Borealem; neque enim ea de re
vulgus, cui soli jus competit nomina rebus male convenientia
frequenti usu approbandi, loqui solet.
CL.
Cur isti poli se convertantversus
polos Terrae.

      Cum autem hi poli magnetis non respiciunt eas
Terrae partes, a quibus veniunt eae particulae striatae,
quibus liberum transitum praebere possunt, tunc istae
particulae striatae oblique in magnetis meatus irruentes,
illum impellunt ea vi quam habent, ad perseverandum.
— 290 —
in suo motu secundum lineas rectas, donec ipsum
ad naturalem situm reduxerint: sicque quoties a nulla
externa vi retinetur, efficiunt, ut ejus polus Australis
versus polum Terrae Borealem convertatur, et Borealis

versus Australem: quoniam eae [particulae striatae] quae a Terrae
polo Boreali per aërem ad Austrum tendunt, venere
prius ab Australi coeli parte per mediam Terram, et
venere a Boreali quae ad Boream revertuntur.
Descartes PPh 289-290