— 289 —
CXLVIII.
Quod facilius transeant
per magnetem, quam
per alia corpora hujus
terrae exterioris.

      Jam vero, si forte istae particulae striatae magnetem
ibi offendant, cum in eo inveniant meatus ad suam
figuram conformatos, eodemque modo dispositos ac
meatus terrae interioris, ut paullo ante diximus, non
dubium est, quin multo facilius per illum transeant,
quam per aërem vel alia corpora terrae exterioris:
saltem cum iste magnes ita situs est, ut habeat suorum
meatuum orificia conversa versus eas Terrae partes,
a quibus veniunt eae particulae striatae, quae per illa
libere ingredi possunt.
Descartes PPh 289