— 288 —
CXLVII. Quod difficilius transeant
per aërem,
aquam, et terram exteriorem,
quam per
interiorem
.
      Interim vero, quot novae particulae striatae semper accedunt a partibus
coeli E et F, tot per alias partes coeli G et H abscedunt,
vel in itinere dissipantur, et figuras suas amittunt; non
quidem transeundo per mediam Terrae regionem:
quia ibi meatus habent ad mensuram suam excavatos,
per quos sine ullo offendiculo celerrime fluunt; sed
redeundo per aërem, aquam et alia corpora terrae exterioris,
— 289 —
in quibus nullos ejusmodi meatus habentes,
multo difficilius moventur, particulisque secundi et
tertii elementi assidue occurrunt, quas cum loco expellere
laborant, interdum ab ipsis comminuuntur.
Descartes PPh 288-289