— 287 —
CXLVI.
Quomodo particulae
striatae per Terrae
meatus fluant.

      Ad quarum proprietatum caussas intelligendas, proponamus
nobis ob oculos Terram AB, cujus A est
polus Australis, et B Borealis; notemusque, particulas
striatas, ab Australi coeli parte E venientes, alio
plane modo intortas esse, quam venientes a Boreali
F: quo fit, ut unae aliarum meatus ingredi plane non
possint. Notemus etiam, Australes polos quidem recta pergere
ab A versus B per mediam Terram, ac deinde per
aërem ei circumfusum reverti a B versus A; eodemque
— 288 —
tempore Boreales transire a B ad A per mediam Terram,
et reverti ab A ad B per aërem circumfusum:
quia meatus, per quos ab una parte ad aliam venerant,
sunt tales, ut per ipsos regredi non possint.

Descartes PPh 287-288